The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 5 › Hebrews 5:10

Hebrews 5:10

appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Called of God an high priest after the order of Melchisedec.

In Context

9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, + 5.9 Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.

11De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. + 5.11 Ininterpretabilis. Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.

Read all of Hebrews 5

Cross References

Hebrews 5:5Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. + 5.5 Non seipsum clarificavit. Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui Matth. 3.. Quæ clarificatio longe ante per Prophetam prædicta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te Psal. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 5:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 5:9Hebrews 5Hebrews 5:11 →