Hebrews 5:9
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, + 5.9 Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And being made perfect, he became the author of eternal salvation unto all them that obey him;
In Context
10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
Cross References
Psalms 51:8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: + 51.8 Videbunt justi. Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Videbunt justi. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet. 1
Isaiah 45:22Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Isaiah 50:10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. + 50.10 Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.