Hebrews 6:10
Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. + 6.10 Operis. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quæ informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 5:19Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.
Nehemiah 13:31et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen. + 13.31 Et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis. Inter cætera populus ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum, opera justitiæ flamma charitatis perficiuntur. Memento mei, Deus, in bonum. Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memoriæ se Creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.
Proverbs 14:31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Jeremiah 2:2[Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. + 2.2 Adolescentiam. HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.
Matthew 10:42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. + 10.42 Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.
Matthew 25:17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.