The Bible Software
bible.software › Hebræos › Hebræos 6 › Hebræos 6:11

Hebræos 6:11

Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: + 6.11 Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And we desire that every one of you do shew the same diligence to the full assurance of hope unto the end:

In Context

10Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. + 6.10 Operis. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quæ informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.

12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.

Read all of Hebræos 6

Cross References

Isaiah 32:17Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. + 32.17 Et cultus justitiæ. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.

Romans 5:2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. + 5.2 Per quem. Enumerat beneficia quæ a Christo habentur.

Romans 12:8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. + 12.8 Qui miseretur. Hæc miseratio est quotidiana medicina quotidianis vulneribus etsi levioribus; tamen judicium sine misericordia fiet ei qui non facit misericordiam Jac. 2., et hoc utique justum est ut dimittatur dimittenti et detur danti. Quisquis vero quasi nimis justus et securus judicium exspectat sine misericordia, sibi iram provocat. Misericordia hæc multiplex est, scilicet peccanti ignoscere, oppresso subvenire, etc.; et ideo subdit de misericordia ponendo unum ejus membrum cum præmissum sit aliud membrum, ubi autem qui tribuit, in simplicitate. Simplicitas excludit hypocrisim, hilaritas gaudium ostendit, et fretum spe futuri.

Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.

1 Corinthians 15:58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Galatians 6:9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. + 6.9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 6:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 6:10Hebræos 6Hebræos 6:12 →