Hebrews 7:3
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. + 7.3 Neque initium, etc., neque finem vitæ habens. Christus omnino non habuit initium neque finem. In perpetuum. Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:20Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. + 6.20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed, etc. STRAB. Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Jochabed, Dei gratia, quæ significat Ecclesiam: Ex Christo et Ecclesia nascitur Moses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium. Accepit autem, etc. Hæc de tribu Juda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Judæ in deserto: nondum enim præceptum erat ut quisque, de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem hæ tribus, id est Levitica et regalis, jam tunc conjungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
Matthew 4:3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. + 4.3 Et accedens. Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. Si Filius Dei es. Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. Si Filius Dei es. Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem. RAB. Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.
Hebrews 7:17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.