Hebrews 9:28
sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. + 9.28 Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 10:17Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
Numbers 18:23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
Isaiah 53:4Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
John 14:3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. + 14.3 Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.
Romans 5:15Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. + 5.15 Sed non sicut, etc. Forma est in hoc, quod unus emendat, unus peccavit, sed causa Adæ non talis est qualis Christi: quia unum est delictum Adæ, quo multi, id est similiter prævaricantes mortui sunt, sed Christi gratia in plures: quia et in hos, et in non similiter prævaricantes.