Osee Propheta 1:6
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.
Cross References
2 Kings 17:20Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua:
Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.
Hosea 2:23Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
Amos 7:8Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: [Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël; non adjiciam ultra superinducere eum.
1 Peter 2:10Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. + 2.10 Qui aliquando. ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseæ in qua agitur de vocatione Gentium.