Hosea 2:1
Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Say ye unto your brethren, Ammi; and to your sisters, Ru-hamah.
In Context
Cross References
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Jeremiah 32:38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. + 32.38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.
Ezekiel 11:20ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Ezekiel 36:28Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Hosea 1:9Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.