Zechariah 13:9
Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:12Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. + 26.12 Ambulabo. ISICH. Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post hæc in terra visus est, et cum hominibus conversatus est Baruc. 3..
Deuteronomy 26:17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.
Psalms 34:15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. + 34.15 Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur. 1
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Psalms 91:15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: + 91.15 Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra. 1