Hosea 4:3
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli; sed et pisces maris congregabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 33:9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. + 33.9 Libanus. Templum: Basan, Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiæ: hæc quoque uberrima. Carmelus mons terræ promissionis fertilissimus. Per hæc ergo debemus intelligere Judæos omnem fertilitatem amisisse.
Jeremiah 4:27Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. + 4.27 Hæc enim dicit. HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.
Jeremiah 9:9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? + 9.9 Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.
Ezekiel 38:20et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
Amos 1:2Et dixit: [Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
Amos 8:8Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti?