Hosea 4:2
Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 24:5Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
Isaiah 59:2Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. + 59.2 Sed iniquitates vestræ. Ostendit quare non exauditi et in captivitatem ducti.
Jeremiah 5:1[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. + 5.1 Circuite vias. HIER. Grandis amor justitiæ ut non juxta interrogationem Abrahæ, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quærat fidem.
Jeremiah 5:7Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. + 5.7 Saturavi eos. HIER. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriæ serviunt.
Jeremiah 6:7Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. + 6.7 Sicut frigidam. Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum Matth. 14.. Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum Psal. 28.. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Græcos, sed cisternam, quæ Syro et Hebræo sermone Gab dicitur.
Jeremiah 9:2Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum. + 9.2 Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? Matth. 17. Et alibi: Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est Thren. III; Mich. 2..