Hosea 8:3
Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Israel hath cast off the thing that is good: the enemy shall pursue him.
In Context
2Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
Cross References
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
Lamentations 4:19Coph Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
1 Timothy 5:12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; + 5.12 Habentes. AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10. In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quæ retro aspexit. Irritam fecerunt. Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiæ damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quæ a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiæ sequantur, sive non.