Hosea 9:7
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 10:3Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isaiah 34:8Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. + 34.8 Quia dies ultionis Domini annus retributionis. Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quæ facta est a Romanis.
Jeremiah 6:14Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. + 6.14 Et curabant contritionem. ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes.
Jeremiah 10:15Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. + 10.15 Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet hæresis, ut qui probati sunt manifesti fiant I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.
Jeremiah 16:18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. + 16.18 Duplices iniquitates, etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6..
Jeremiah 29:26Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem: