The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 1 › Isaiah 1:4

Isaiah 1:4

Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum. + 1.4 Væ genti, etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. Væ genti. etc. Æternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. Iniquitate. ID. ibid. Unde: Iniquitas sedet super talentum plumbi ZACH. 5.; unde alibi: Quasi onus grave, gravatæ sunt super me Psal. 37.. Nequam. Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiæ eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. Blasphemaverunt. Dicentes: Dæmonium habes, et Samaritanus es tu Joan. 8.; et Non habemus regem nisi Cæsarem; et Nonne hic est Filius fabri? Abalienati sunt. HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17., unde: Nemo mittens manum suam ad aratrum, etc. Luc 9., unde Apostolus: Ad priora se extendens, posteriorum oblitus Philip. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ah sinful nation, a people laden with iniquity, a seed of evildoers, children that are corrupters: they have forsaken the LORD, they have provoked the Holy One of Israel unto anger, they are gone away backward.

In Context

3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. + 1.3 Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.

5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. + 1.5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.

Read all of Isaiah 1

Cross References

Exodus 32:7Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

Deuteronomy 29:25Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti:

Deuteronomy 32:5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. + 32.5 Peccaverunt ei, etc. AUG., quæst. 55. LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Et non. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Generatio prava. De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quærit Matth. 12.. Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira Luc. 3.?

Judges 10:10Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.

2 Chronicles 12:1Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.

Psalms 58:3Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 1:3Isaiah 1Isaiah 1:5 →