Isaiah 10:9
Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? + 10.9 Nunquid non principes mei simul. Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat. Damascus. Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahæ; in hac regnavit Rasin.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is not Calno as Carchemish? is not Hamath as Arpad? is not Samaria as Damascus?
In Context
Cross References
Genesis 10:10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. + 10.10 Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.
2 Kings 16:9Qui et acquievit voluntati ejus: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen: Rasin autem interfecit.
2 Kings 17:24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
2 Kings 18:10et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria:
Isaiah 7:8sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus; + 7.8 Adhuc sexaginta, etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriæ imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliæ. Sexaginta quinque anni. A vicesimo sexto anno regni Oziæ, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductæ, cessarunt esse populus.
Isaiah 33:8Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. + 33.8 Pactum. Quod pepigit Dominus cum Abraham, scilicet: Multiplicabo semen tuum sicut stellæ, etc. Gen. 22.; et alibi: Habitabis in loco isto amodo et usque in sempiternum Zach. 11..