Isaiah 11:3
et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; + 11.3 Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 14:8Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
Job 12:11Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem? + 12.11 Nonne auris verba dijudicat. Ex istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit.
Proverbs 2:5tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, + 2.5 Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.
Isaiah 33:6Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. + 33.6 Tuis. O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi. Ejus. HIER. Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Habebis multa bona si timueris Deum Tob. 4.; et: Initium sapientiæ timor Domini Psal. 110..
John 2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.