Isaiah 11:4
sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 23:2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Job 4:9flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. + 4.9 Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:
Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1
Psalms 45:6Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. + 45.6 Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei. 1
Psalms 72:1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! + 72.1 Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus. 1
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1