The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 11 › Isaiah 11:7

Isaiah 11:7

Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas. + 11.7 Leo quasi bos, etc. ID. Principes enim hujus sæculi et simplices alii historiæ superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the cow and the bear shall feed; their young ones shall lie down together: and the lion shall eat straw like the ox.

In Context

6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.

8Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. + 11.8 Infans. Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui dæmones ejiciebant de corporibus obsessis. Reguli. Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet. Manum. Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.

Read all of Isaiah 11

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 11:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 11:6Isaiah 11Isaiah 11:8 →