The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 11 › Isaiah 11:8

Isaiah 11:8

Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. + 11.8 Infans. Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui dæmones ejiciebant de corporibus obsessis. Reguli. Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet. Manum. Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the sucking child shall play on the hole of the asp, and the weaned child shall put his hand on the cockatrice’ den.

In Context

7Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas. + 11.7 Leo quasi bos, etc. ID. Principes enim hujus sæculi et simplices alii historiæ superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt.

9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.

Read all of Isaiah 11

Cross References

Job 5:23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. + 5.23 Sed cum lapidibus regionum pactum. Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ. Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt.

Isaiah 59:5Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. + 59.5 Ova. ID. Ex ovo fetus, ex corde consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Reus est mortis Matth. 26.. Aspidum. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terræ infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judæi inhærentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi prædicationem repulerunt, venenati venenatorum filii. Erumpet in regulum. Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judæis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam cœlestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per æra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 11:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 11:7Isaiah 11Isaiah 11:9 →