The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 13 › Isaiah 13:17

Isaiah 13:17

Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint; + 13.17 Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I will stir up the Medes against them, which shall not regard silver; and as for gold, they shall not delight in it.

In Context

16infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.

18sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.

Read all of Isaiah 13

Cross References

Proverbs 6:34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, + 6.34 Quia zelus et furor viri non, etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit.

Isaiah 21:2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. + 21.2 Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam. LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.

Jeremiah 50:9Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.

Jeremiah 51:27Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 13:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 13:16Isaiah 13Isaiah 13:18 →