Isaiah 13:22
et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.] + 13.22 Ululæ in ædibus. Magnitudinis corvinæ, sed maculis respersæ, quæ rostro in palude sito horrendum stridunt. Sirenes. Sunt serpentes cristati et alati velut alii pisces marini in specie muliebri, vel portenta diaboli, quæ dulci cantilena decipiunt homines, hujus sæculi naufragium, non clausis auribus transeuntes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.] + 14.23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Isaiah 34:13Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Isaiah 35:7et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. + 35.7 Viror calami. Impletio Scripturæ, quæ per calamum; et intentionis adjutorium, quæ per juncum: calamus enim et juncus juxta aquas oriuntur et virent.
Ezekiel 7:7Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium.
Zephaniah 2:14Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
2 Peter 3:9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. + 3.9 Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6..