Isaiah 13:21
Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; + 13.21 Bestiæ, etc. Per has omnes bestias lucis refugas, dæmonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur. Struthiones. De quibus in Job satis tractatum est, quæ de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur. Pilosi. Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera dæmonum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.] + 14.23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Isaiah 34:11Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. + 34.11 Ibis. Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Æthiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat.
Isaiah 34:14Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
Revelation 18:2Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: + 18.2 Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.