Isaiah 14:16
Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, + 14.16 Est vir. ID. Non Deus; unde: Inimicus homo superseminavit zizaniam Matth. 13..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1
Isaiah 14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? + 14.4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.
Jeremiah 51:20Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna:
Ezekiel 32:27Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium.