Isaiæ 14:17
qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? + 14.17 Urbes. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 28:8Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam.
Isaiah 13:19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. + 13.19 Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.
Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.
Ezekiel 6:14Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.]
Joel 2:3Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Zephaniah 2:13Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.