Isaiah 14:32
Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.] + 14.32 Nuntiis gentis. Angelis qui præsunt civitatibus et gentibus: singulis mirantibus, cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit, vel evaserit. Fundavit Sion. Super fundamentum prudentiæ, justitiæ, fortitudinis, temperantiæ, quæ sunt Christus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 20:12In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias. + 20.12 In illo. ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex.
Psalms 87:1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. + 87.1 Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. 1
Psalms 102:16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. + 102.16 Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet. 1
Isaiah 4:6Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.]
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]