Isaiah 14:31
Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. + 14.31 Ulula. ID. Quasi: Philisthæi, plorate miseriam vestram, quæ venit per Sennacherib. Ulula, porta; clama, civitas. Philisthæi potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Ab aquilone enim fumus. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiæ succenditur. Non est qui effugiat agmen ejus. Nullus præter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isaiah 16:7Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. + 16.7 Ululabit. Alter ad alterum, omnes scilicet hæreticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Super muros. Non ædificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis.
Isaiah 24:12Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Jeremiah 25:16Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.