Isaiah 15:6
Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. + 15.6 Nemrim. Nemrim oppidum est super mare, etc., usque ad et ideo arescet herba.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Isaiah 16:9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit. + 16.9 Vineam: Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Sabama. Qui se extollit contra sententiam Dei.
Jeremiah 48:34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. + 48.34 A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim. Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.
Habakkuk 3:17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.