Isaiah 15:7
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. + 15.7 Et visitatio eorum. Visitatio in malo: Visitabo in virga iniquitates eorum Psal. 88.; visitatio in bono: Visitavit nos oriens ex alto Luc. 1.. Ad torrentem salicum. Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quæ per Chaldæos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 137:1Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; + 137.1 Psalmus ipsi David. CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor. Confitebor tibi, Domine. Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc. In conspectu. AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum, in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi. 1
Isaiah 10:6Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isaiah 30:6Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. + 30.6 Onus jumentorum. ID. Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quæ remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem. In terra. ID. Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareæ et alii duces traduxerunt reliquias in Ægyptum contra præceptum Domini; vel, ipsa Ægyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt.
Nahum 2:12Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.