Isaiæ 15:8
Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus. + 15.8 Ululatus ejus. Quasi, ideo ululabit Moab, quia ubi luxus prius, et delectatio propter irrigua et fontium amœna, ibi modo rivi sanguinis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 15:2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. + 15.2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.
Jeremiah 48:31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: + 48.31 Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quæ interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.