Isaiæ 16:10
Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli. + 16.10 De carmelo. Carmelus mons est inter Phœnicem et Palæstinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur sæpe pro qualibet fertilitate; unde et hic: Auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo III Reg. 18., id est, fertilitas in qua lætabantur Moabitæ. Exsultabit. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant hæretici. Vocem. Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 24:11Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. + 24.11 Qui calcatis torcularibus. GREG. Qui Ecclesiam persequuntur, etc., usque ad in eorum actibus quasi in meridie quiescunt.
Isaiah 32:10Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. + 32.10 Post dies et annum. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis II Cor. 6.; et alibi: Annum placabilem Domino Isa. 61.. Post dies. Id est prædicationem Christi. Qui enim impœnitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere prædicationem Domini.
Ezekiel 7:7Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium.
Amos 5:17Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.]
Zephaniah 1:13Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.