Isaiah 32:10
Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. + 32.10 Post dies et annum. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis II Cor. 6.; et alibi: Annum placabilem Domino Isa. 61.. Post dies. Id est prædicationem Christi. Qui enim impœnitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere prædicationem Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.
Isaiah 16:10Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli. + 16.10 De carmelo. Carmelus mons est inter Phœnicem et Palæstinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur sæpe pro qualibet fertilitate; unde et hic: Auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo III Reg. 18., id est, fertilitas in qua lætabantur Moabitæ. Exsultabit. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant hæretici. Vocem. Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur.
Isaiah 24:11Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. + 24.11 Clamor erit super vino. Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas quæ Græce a latitudine dicuntur spatiosam et latam viam, quæ ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus sæculi, in die judicii clamor doloris erit.
Jeremiah 25:10Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ. + 25.10 Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et lætitiæ periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete Phil. 4..
Hosea 3:4Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
Joel 1:12Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.