Isaiah 17:14
In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.] + 17.14 Hæc est pars eorum qui vastaverunt. Propheta ex persona Isræl, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 5:31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
2 Kings 19:35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, + 19.35 Factum est igitur. RAB. Tot ab uno angelo una nocte cæduntur, et absque vulneribus mors sæva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.
Isaiah 10:28[Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
Isaiah 29:2Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.
Isaiah 33:1[Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. + 33.1 Væ qui prædaris. ID. Contra Sennacherib: possunt hæc etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.