Isaiah 19:20
Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. + 19.20 Clamabunt enim. Cum evangelica doctrina creverit, et persecutio ingruerit, tunc qui crediderint, clamabunt ad Deum patrem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
Joshua 4:20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
Joshua 22:34Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
2 Kings 13:4Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ:
Isaiah 19:4Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. + 19.4 Dominorum crudelium. Multis dominis Ægyptus tradita est. Primum Assyriis, post Nabuchodonosor, tertio Alexandro, ad ultimum Romanis, Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldæi crudeliores, Romani potentiores.
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.