The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 37 › Isaiah 37:36

Isaiah 37:36

Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the angel of the LORD went forth, and smote in the camp of the Assyrians a hundred and fourscore and five thousand: and when they arose early in the morning, behold, they were all dead corpses.

In Context

35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.] + 37.35 Propter me. Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suæ negligentiæ, et fidei illius, atque justitiæ, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.

37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. + 37.37 Et reversus. Ideo reservatus, ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora, et prædicet majestatem illius quem ante despexerat.

Read all of Isaiah 37

Cross References

Exodus 12:23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. + 12.23 Et non sinet percussorem, etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.

2 Samuel 24:16Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. + 24.16 Erat autem. RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream. Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.

1 Chronicles 21:12aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.

2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.

Job 24:24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. + 24.24 Elevati sunt ad modicum. Subsistere enim nequeunt, qui ab æterna soliditate dividuntur. Et humiliabuntur sicut omnia. Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. Et sicut summitates spicarum, etc. Spicarum summitates aristæ sunt, etc., usque ad trituræ ultimæ fortitudine frangitur, et grana apparent.

Psalms 35:5Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. + 35.5 In cubili. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viæ, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit. AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum, et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo. ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 37:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 37:35Isaiah 37Isaiah 37:37 →