The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 2 › Isaiah 2:11

Isaiah 2:11

Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The lofty looks of man shall be humbled, and the haughtiness of men shall be bowed down, and the LORD alone shall be exalted in that day.

In Context

10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.

12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.

Read all of Isaiah 2

Cross References

Proverbs 16:5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. + 16.5 Abominatio est. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.

Isaiah 4:1[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.] + 4.1 Et apprehendent septem. HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres. ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus, corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium. Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.

Isaiah 5:16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 2:10Isaiah 2Isaiah 2:12 →