The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 4 › Isaiah 4:1

Isaiah 4:1

[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.] + 4.1 Et apprehendent septem. HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres. ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus, corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium. Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in that day seven women shall take hold of one man, saying, We will eat our own bread, and wear our own apparel: only let us be called by thy name, to take away our reproach.

In Context

2[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Read all of Isaiah 4

Cross References

Genesis 30:23Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.

2 Samuel 6:23Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.

Isaiah 2:17et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa; + 2.17 Incurvabitur omnis. ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.

Isaiah 10:20[Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. + 10.20 Et erit in die illa. HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.

Isaiah 17:7In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient; + 17.7 In die illa inclinabitur. Quasi diceret: Dominus esuriens, vix paucas, etc., usque ad sicut legitur in Paralipomen., et idola abjecerunt.

Luke 1:25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. + 1.25 Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Isaiah 4Isaiah 4:2 →