The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 20 › Isaiah 20:1

Isaiah 20:1

In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: + 20.1 In anno. ID. Assyria nomina sunt hæc, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. In anno. Azotus, urbs Palæstinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quæ per eum loquebatur Dominus. Cum misisset. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna hæreditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the year that Tartan came unto Ashdod, (when Sargon the king of Assyria sent him,) and fought against Ashdod, and took it;

In Context

2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. + 20.2 Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.

Read all of Isaiah 20

Cross References

1 Samuel 6:17Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum: + 6.17 Azotus unum. HIERON., ubi supra. Quinque anos et quinque mures, quinque civitates dederunt. Reliquæ autem civitates provinciarum et villæ quæ erant absque muro, mures tantum, unde: Ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro, etc.

2 Chronicles 26:6Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniæ, murumque Azoti: ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim.

Jeremiah 25:20et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: + 25.20 Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.

Amos 1:8Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 20:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Isaiah 20Isaiah 20:2 →