Isaiah 20:2
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. + 20.2 Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 5:15Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? + 5.15 Cecidit Josue pronus, etc. Quæri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhæret nobis et assistit Deus.
2 Samuel 6:20Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. + 6.20 Egressa Michol filia Saul in occursum David, etc. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis. Gloriosus. David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judæis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillæ servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quæ in typo Synagogæ sterilis permansit. Et nudatus. Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.
Job 1:20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, + 1.20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ. Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.
Jeremiah 13:1Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. + 13.1 Hæc dicit Dominus. HIER. Vir sanctus lumbare Dei dicitur, qui de limo terræ assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus.
Ezekiel 4:5Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israël.
Ezekiel 24:23coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.