Isaiah 21:4
Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:67Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
Esther 5:12Et post hæc ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege præter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Job 21:11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. + 21.11 Egrediuntur quasi greges. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! + 5.11 Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.
Jeremiah 51:39In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.