bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 28 › Deuteronomii 28:67
Deuteronomii 28:67
Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the morning thou shalt say, Would God it were even! and at even thou shalt say, Would God it were morning! for the fear of thine heart wherewith thou shalt fear, and for the sight of thine eyes which thou shalt see.
In Context
66et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. + 28.66 Et erit vita. Nihil pejus inter maledicta, quæ Judæis merito superbiæ acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed prædicuntur. Potuit autem sic sonare Judæis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitæ tuæ, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.
68Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
Read all of Deuteronomii 28
Cross References
Job 7:3sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. + 7.3 Menses vacuos. A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.
Revelation 9:6Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. + 9.6 Et fugiet mors ab eis. Quia cura gregis eos astringit labori.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 28:67