Isaiah 22:24
Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. + 22.24 Et suspendam super. Unde in Evangelio: Omnis populus pendebat ex eo. Hodie quoque ad verbum sapientiæ ejus pendent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
Cross References
Genesis 41:44Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.
Genesis 47:12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. + 47.12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
Daniel 6:1Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
John 5:22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
Romans 9:22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, + 9.22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.