bible.software › Isaiah › Isaiah 23 › Isaiah 23:5
Isaiah 23:5
Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro. + 23.5 Cum auditum fuerit in Ægypto, etc. Tum de omnibus vitiis, tum de hæresibus hoc sentitur, quia una capta alia pertimescit, et in alterius confusione altera se capiendam sentit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As at the report concerning Egypt, so shall they be sorely pained at the report of Tyre.
In Context
4Erubesce, Sidon; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. + 23.4 Mare. Sæculi scilicet in quo parva animalia cum magnis, draco quem Dominus formavit ad illudendum ei videns eos a venatoribus Christi capi, qui a dæmonibus fuerunt capti, dicit contrariæ fortitudini venatorum quam significat Sidon: Erubesce, Sidon. Non parturivi. Quasi diceret: Nihil profuit parturisse, peperisse et enutrisse juvenes, quia Tyrus sine defensione capta est.
6Transite maria, ululate, qui habitatis in insula ! + 23.6 Transite, ululate, qui habitatis. Sicut supra dictum est, cum non possent Nabuchodonosor resistere, festinaverunt qui potuerunt naves conscendere: alii remanserunt in civitate.
Read all of Isaiah 23
Cross References
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
Ezekiel 26:15Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ?
Ezekiel 28:19Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
This Verse In Other Editions
Study Isaiah 23:5