The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 24 › Isaiæ 24:18

Isaiæ 24:18

Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. + 24.18 Apertæ sunt, etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Fundamenta terræ. Principes sæculi, terrena opera.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall come to pass, that he who fleeth from the noise of the fear shall fall into the pit; and he that cometh up out of the midst of the pit shall be taken in the snare: for the windows from on high are open, and the foundations of the earth do shake.

In Context

17Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. + 24.17 Formido et fovea. Possunt hæc tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi.

19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; + 24.19 Confractione confringetur. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.

Read all of Isaiæ 24

Cross References

Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

Joshua 10:10Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.

2 Kings 7:2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

Job 20:24Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. + 20.24 Fugiet arma. Ibid. Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad æterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem,

Psalms 18:8Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. + 18.8 Lex Domini. CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens. AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium. Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam: de divinis. 1

Psalms 46:2[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: + 46.2 Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 24:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 24:17Isaiæ 24Isaiæ 24:19 →