bible.software › Isaiæ › Isaiæ 24 › Isaiæ 24:17
Isaiæ 24:17
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. + 24.17 Formido et fovea. Possunt hæc tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Fear, and the pit, and the snare, are upon thee, O inhabitant of the earth.
In Context
16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. + 24.16 A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.
18Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. + 24.18 Apertæ sunt, etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Fundamenta terræ. Principes sæculi, terrena opera.
Read all of Isaiæ 24
Cross References
Leviticus 26:21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Jeremiah 8:3Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]
Jeremiah 48:44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Amos 5:19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
This Verse In Other Editions
Study Isaiæ 24:17