The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 24 › Isaiah 24:21

Isaiah 24:21

Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; + 24.21 Et erit, etc. Quasi diceret: Fenestræ cœli apertæ sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum prætereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam cœli, ut non solum terrena, sed cœlestia judicet. Super militiam. ID. Inebriatus est in cœlo gladius meus. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. Reges terræ. HIER. Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.; unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum Dan. 10.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall come to pass in that day, that the LORD shall punish the host of the high ones that are on high, and the kings of the earth upon the earth.

In Context

20agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. + 24.20 Tabernaculum unius noctis. ID. Quod a viatore transfertur, ut nullum remaneat vestigium, sic transibit figura hujus mundi I Cor. 7., et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea.

22et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. + 24.22 Et congregabuntur. ID. Origenes dicit quod, post hanc sententiam: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25., post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim: Ibunt impii in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam Matth. 13.. Quod autem æternum est omni fine caret, et sicut gaudium æternum, ita et supplicium. Unus fascis in lacum. Unde: Alligate ea per fasciculos ad comburendum. Et post multos. Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est.

Read all of Isaiah 24

Cross References

Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1

Isaiah 10:25Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. + 10.25 Paululum modicumque. Hoc longo tempore post completum est; sed omnia sæcula æternitati in quo omnia præsentia sunt comparata momentanea sunt.

Isaiah 25:10Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. + 25.10 Et triturabitur Moab, etc. ID. Licet generaliter de consummatione mundi loqueretur, etc., usque ad per Moab igitur recte intelligimus diabolum filiis Dei semper adversarium. Paleæ in plaustro. Ferratis plaustris teruntur paleæ, ut eas facilius animalia et pascant et ruminent.

Ezekiel 38:1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Ezekiel 39:5Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

Joel 3:19Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 24:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 24:20Isaiah 24Isaiah 24:22 →