The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 24 › Isaiah 24:20

Isaiah 24:20

agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. + 24.20 Tabernaculum unius noctis. ID. Quod a viatore transfertur, ut nullum remaneat vestigium, sic transibit figura hujus mundi I Cor. 7., et erit terra deserta ut non sit habitatio amplius hominum in ea.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The earth shall reel to and fro like a drunkard, and shall be removed like a cottage; and the transgression thereof shall be heavy upon it; and it shall fall, and not rise again.

In Context

19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; + 24.19 Confractione confringetur. Non quod terra redigatur in pulverem, vel nihilum, sed quia omnia terrena transibunt. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sic omnes qui versantur in terra malorum magnitudine ebrii erunt et stupebunt ad omnia.

21Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; + 24.21 Et erit, etc. Quasi diceret: Fenestræ cœli apertæ sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum prætereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam cœli, ut non solum terrena, sed cœlestia judicet. Super militiam. ID. Inebriatus est in cœlo gladius meus. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. Reges terræ. HIER. Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.; unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum Dan. 10.

Read all of Isaiah 24

Cross References

Genesis 41:31et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.

Isaiah 1:28Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

Isaiah 19:14Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. + 19.14 Ebrius et vomens. ID. Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem.

Isaiah 38:12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.

Jeremiah 4:24Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 24:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 24:19Isaiah 24Isaiah 24:21 →