Isaiah 25:7
Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 60:1[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. + 60.1 Surge, illuminare. HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge. ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.
Luke 2:32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]
2 Corinthians 3:13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
Ephesians 4:18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, + 4.18 Obscuratum. Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitæ. A vita Dei. Duæ sunt vitæ: una corporis, altera animæ; et sicut vita corporis est anima, sic animæ vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiæ, quanto magis quærit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.
Hebrews 9:8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: + 9.8 Nondum propalatam. Cœlum adhuc inaccessibile est mortalibus secundum corporis conditionem, ante vero etiam secundum animas. Sed patienter exspectanda est resurrectio, in qua et corporibus per Christum patebit in cœlum accessus. Sanctorum viam. Via sanctorum est Christus, vel spiritualis intelligentia legis per quam ascenditur in interiora cœli.
Hebrews 10:19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,