The Bible Software
bible.software2 Corinthians2 Corinthians 3 › 2 Corinthians 3:13

2 Corinthians 3:13

et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And not as Moses, which put a vail over his face, that the children of Israel could not stedfastly look to the end of that which is abolished:

In Context

12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: + 3.12 Habentes. Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Multa fiducia. Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus.

14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), + 3.14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.

Read all of 2 Corinthians 3

Cross References

Romans 10:4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. + 10.4 Finis. Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. Christus. Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Ad justitiam. Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, Moyses; de divina ibi: Quæ autem ex, etc. Scriptura. In Numeris et Levitico ita habetur: Qui fecerit ea, vivet in illis.

Galatians 3:23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. + 3.23 Priusquam. Ante fidei adventum utilis erat lex Judæis. Veniret fides. Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. Custodiebamur. Non liberi, sed servi. Conclusi. Ut sic assueti duceremur. In eam. Id est, tam bonam fidem. Quæ. Tempore Christi erat. Revelanda. Tempore Christi multa aperta sunt, quæ prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut pædagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum.

Colossians 2:17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. + 2.17 Quæ sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbræ est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Corinthians 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Corinthians 3:122 Corinthians 32 Corinthians 3:14 →