Isaiah 26:18
Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terræ. + 26.18 Et peperimus. Alii distingunt sic: Et peperimus spiritum, salutem non fecimus in terra. Spiritum: salute, etc. Ut tota mente credamus, et per quem beneficia non sensimus, per tormenta discamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:22Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? + 5.22 Domine, cur afflixisti populum istum? AUG. Non sunt hæc verba contumaciæ vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quæ Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit.
1 Samuel 11:13Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
2 Kings 19:3Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
Isaiah 33:11Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isaiah 59:4Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. + 59.4 Conceperunt, ID. Qui exspectant Antichristum. Quem enim multo labore perquirunt in iniquitate suscipient.
John 7:7Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.