Isaiah 59:4
Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. + 59.4 Conceperunt, ID. Qui exspectant Antichristum. Quem enim multo labore perquirunt in iniquitate suscipient.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 15:35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.] + 15.35 Concepit dolorem. Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere cœperit, concepit. Mens etiam hypocritæ nunquam vacat a malo, quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus æstimationem capiat. Uterus ejus præparat dolos, id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus præ omnibus videri innocentior quærit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.
Psalms 7:15Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. + 7.15 Ecce. Quasi, hæc paravit Deus in Scripturis. Ibid. Unde videtur homini esse causa damnationis. Sed ecce quod non ex Deo, sed ex homine est, quia lacum aperuit, etc. Concepit dolorem, Ibid. id est, appetitu temporalium rerum. Peperit, effecit, emisit: et in emissa iniquitate est lacus, id est, præcipitium aliis. Unde subdit: 1
Psalms 62:4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. + 62.4 Super vitas. Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt, ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas. 1
Proverbs 4:16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Isaiah 33:11Concipietis ardorem, parietis stipulam; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isaiah 59:13Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.